Isidor, etym. 12, 4, 1-2 (Über Tiere): [1] Anguis vocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest; et inde anguis quod angulosus sit et numquam rcctus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum erant habiti semper, unde Persius (1,113): Pinge duos angues: pueri, sacer est locus. [2] Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, serpens.